Liber Deuteronomii*

Caput 33: Versus 21

Et vidit principatum suum, quod in parte sua.Subjectis sibi regnis et gentibus, potentia ejus apparuit, non armorum terrore, sed virtute doctrinae.Repositus.Occultus, dum scribit leges suas in cordibus fidelium; unde ait:Vos unctionem habetis a sancto, et non necesse habetis ut aliquis doceat vos; unctio ejus docet vos de omnibusJoan. 2.. Vel,Repositus,quia in lege et prophetis in figuris latebat, et docebat absconditus, quae manifeste in Evangelio declaravit; unde:Incipiens a Moyse et omnibus prophetis interpretabatur illisLuc. 24..Qui fuit cum principibus populi.Adjutor, unde:Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signisMarc. 16., quia ait:Sine me nihil potestis facereJoan. 15..Fecit justitias.Id est justificans in se credentes, et tandem secundum merita judicabit cum Israel, id est cum populo suo ad visionem Dei electo.Justitias.Justificationes credentium. Ipse enim justificat impium ex fide. Neque enim ex operibus legis justificabitur omnis caro.
(* Traductions européennes)